GREGORIUS Nazianzenus

GREGORIUS Nazianzenus
I.
GREGORIUS Nazianzenus
Nazianzi in Cappadocia, Ep. patre natus, primum Zasimae, quae vilis Cappadocum civitatula: deinde Nazianzi. Coadiutor Patris primum, dein Patris ibidem successor, unde Mantuan.
Praesule patre satus, nam tunc id iura sinebant,
Pastorale pedum gessit post funera Patris.
Tandem Constantinop. Ep. A. C. 379. dictus est Theologus. Cum Basilio Athenis studuit. Ubi Iulianum Apost. nosse ambo didicêrunt, qui proin illos postmodum frustra in partes suas pertrahere nisus est. Basilium in Episcopat. Caesariensi iuvit, ab ipso postmodum Zasimorum Ep. dictus, unde frigus aliquod. Dein Concilio Constantinop. iam hîc Ep. renuntiavit sponte, A. C. 382. in solitudine mortuus, A. C. 389. Floruit autem sub Valente Imp. et an. 11. Theodosii Obiit, teste Hier. qui eum 30000. versuum composuisse scribit. Opera eius 2. vol Graece et Latine, parisiis impressa, A. C. 1609. in quibus V. T. argumenta tractat. Pietas eius, inquit Erasmus, propemodum ex aequo certat cum facundia. Sed amat significantes argutias, quas eo difficilius est Latine reddere, quod pleraeque sint in verbis sitae. Tota vero phrasis nonnihil accedit ad structuram Isocraticam. Adde quod de rebus divinis, quae vix ullis verbis humanis explicari possunt, libenter ac frequenter philosophatur. Hic Basilio Magno, ut dictum, arctissimâ fuit necessitudine coniunctus, ac D. Hier. in Divinarum Scripturarum studiis auditorem ac diseipulum habuit. A patria, quam non minus, ac Alexander Pellam, Cyrus Persas nobilitavit, Nazianzenus: a dogmatum sublimitate solus post Ioh. Evang. Theologus proprio et peculiari nomine dictus; Consecratione matris, Samuel: Zelo fervente Elias: Vitae auctoritate Ioh. divinâ bumanaque scientiâ Moses aut Daniel: Vineae Domini spiritualis plantatione Noe; ille pacis arbiter, ille Christi mansueti et humilis discip. Martyr sine periculis, sine vibicibus Laureatus, Scriptor vitae eius. Graecorum Patrum μεγαλοφωνότατος, Montacut. Constantinopolitanam sedem ab Arrianis Episcopis repurgavit, Genebrard. Vide quoque Hier. c. 117. de scr. Eccl. Basil. Ep. 141. Ruffin. l. 2. Augustin. Socratem, Sozom Simonem Metaphr. Leonem Imp. Const. 88. etc. Nic. Lloydius. Eius Testamentum Sirmondus, a Baronio editum, correxit Moret. Dict. Hist.
II.
GREGORIUS Nazianzenus
Pater, Nazianzum in Cappad. cuius Ep. erat, a militibus Iuliani Ap. tuitus, eidem ob electionem Ep. Caesariensis restitit: Animi excelsi passim specimimbus editis. Ex Nonna, Pater Greg. Theologi, Greg. Caesariensis et C. Gorgonae. Obiit A. C. 372. Aet. 100. Episc. 45. Greg. Theol. orat. funebr. patr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Gregorius Nazianzenus, S. (19) — 19S. Gregorius Nazianzenus, Aëp. Conf et Eccl. Doct. (9. Mai, al. 25. Jan. 11. Juni). Dieser hl. Gregor, Erzbischof von Constantinopel, führt wegen seiner großen Gelehrsamkeit und seiner verdienstvollen Vertheidigung der Gottheit Jesu, wie… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Максим I Киник — В Википедии есть статьи о других людях с именем Максим. Максим I Киник Μάξιμος Α΄ ο Κυνικός 34 й архиепископ Константинопольский начало лета 3 …   Википедия

  • ГРИГОРИЙ БОГОСЛОВ — [Назианзин; греч. Γρηγόριος ὁ Θεολόγος, ὁ Ναζιανζηνός] (325 330, поместье Арианз (ныне Сиврихисар, Турция) близ Карвали (ныне Гюзельюрт), к югу от г. Назианза, Каппадокия 389 390, там же), свт. (пам. 25 янв., 30 янв. в Соборе Трех святителей; пам …   Православная энциклопедия

  • St. Gregory of Nazianzus —     St. Gregory of Nazianzus     † Catholic Encyclopedia ► St. Gregory of Nazianzus     Doctor of the Church, born at Arianzus, in Asia Minor, c. 325; died at the same place, 389. He was son one of three children of Gregory, Bishop of Nazianzus… …   Catholic encyclopedia

  • Gregory of Nazianzus — For this individual s father, see Gregory of Nazianzus the Elder. Saint Gregory of Nazianzus Icon of St. Gregory the Theologian Fresco from Kariye Camii, Istanbul, Turkey Theologian, Doctor of the Church …   Wikipedia

  • Gregorio Nacianceno — San Gregorio el Teólogo: fresco de Kariye Camii, Constantinopla …   Wikipedia Español

  • Cäsarĭus — Cäsarĭus, 1) C., Bruder von Gregorius Nazianzenus; Leibarzt des Kaisers Julianus, Comes rerum privatarum u. Quästor in Bithynien;[730] st. 368. Ihm werden beigelegt: Dialogi IV. (für religiöses Leben u. Aberglauben der damaligen Zeit belehrend),… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ALIPTA — I. ALIPTA cognomen Andreae Cretensis Archiepiscopi a Graecis ci tributum, quod composuisset magnum illum canonem, quô peccatores ad paenitentiam cohortatus est, et ad superandos spitituales conflictus excitavit. Quam ob causam Feriâ 5. post… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALPHEUS — I. ALPHEUS Latin. millesinus, vel doctus, vel dux, Pater Iacobi Apostoli Matth. c. 10. v. 3. Marc. c. 2. v. 14. Luc. c. 6. v. 15. II. ALPHEUS fluv. Elidis, Arcadiae civitatis, iuxta Pisas decurrens, qui longô cursu, receptis interea aliquot… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASPHODELI Prata — apud Poetas, quid denotârint, aperit Gregorius Nazianzenus Orat. fun. in Basilium M. de Minoe et Rhadamantho loquens, Quos, ait, Graeci asphodeli pratis et campis censuêre dignos Elysus, quum in opinionem, quemadmodum et nos, Paradisi devenissent …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”